- VERBERA
- VERBERAmultiplicis generis, ususque. In Scholis verbere monita iuventus, sapere discit: de cuiusmodi Verberibus Scholasticis Ausonius; Gratiani Imp. Praeceptor, Ep. 4.Ausonius; cuius ferulam nunc sceptra verentur.Item Protrept. ad Nepotem, Eidyll. 4. v. 24.Tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multoIncrepet, et truculenta senex gerat ora Magister.v. 27.———— nec te clamor plagaque sonantes,Nec matutinis agitet formido sub horis.Quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellexVirgea, quod fallax scuticam praetexat aluta.Vide supra, voce Ferula. At in Christianorum pueris, persecutione Gentilium graslante, verbera ad necem usque ingeminata, uti de Romano Prudentius docet, v. 696.Vix haec profatus pusionem praecipit,Sublime tollant, et manu pulsent nates.Mox et remotâ veste virgis verberent,Tenerumque duris ictibus tergum secent,Plus unde lactis, quam cruoris defluat.Vide quoque supra in Catomo levari. In adultis vero, Verberae apud Romanos, in condemnatis mortem communiter praecesserunt. Liv. l. 33. c. 36. ubi de Servis coniuratis, Multi occisi, multi capti, alii verberati crucibus affixi. Cius moris retinens Alexander, apud Curtium, l. 7. c. 11. eos, qui Petram obstinate defenderant, Omnes verberibus affectos, sub ipsis radicibus Peterae, crucibus iussit affigi. Iudaeiquoque apud Iosephum, Excid. l. 5. c. 32. μαςτιγούμενοι καὶ προβασανιξόμενοι τȏυ ςθανάτου πᾶσαν αἰκίαν, ἀνεςταυροῦντο, Flagellati et praecruciati ante mortem omne genus verberibus crucifigebantur. Quod Philo quoque narrat de Iudaeis Alexandriae, a Flacco, in crucem actis. Imo et horrendum carmen diserte canebat, Verbera intra, aut extra pomoerium: et tum succinebat, Arbori infelici suspendito. Factum autem id temporibus antiquis, postea mutavit. Neque vero neci tantum praevia Verberatio erat, sed et in metallum damnationem aliamque insuper poenam praecedebat, imo et per se poena erat, virgis enim ad necem caesi, in Hist. Rom. non raro occuerunt: qua de re docte Petrus Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. At sequenti aevô, non solum civis Romanus; ex legibus Porcia et Valeria, nec morti tradi nec caedi omnino, adversus provocationem ad Populum, debebat, sed tandem etiam nec hostis nec alius Verberibus solum necabatur. Interim et Flagellationis et Fustigationis, (utrôque enim modô infligebantur Verbera) castigationem in usu Romanis mansisse, ex Digestis liquet Historiisque: ita tamen, ut servus flagellis, liber fustibus seu virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brislonio, Select. ex iure civ. Antiq. l. 3. c. 9. Quod tamen, ut fieri in huiusmodi rebus amat, haud perpetuo eôdem se habuit modô. Ex more hoc Romano, quô in non cives Romanos animadverti volebant more Maiorum, i. e. ita ut capitaliter puniendi primo caederentur; non Iudaei solum praedicti, et Antigonus Hasmonaeorum Rex Iudaeae ultimus in Herodis gratiam, ab Antonio, Antiochiae flagris primum caesus, et dein securi percuslus est, Ioseph: l. 15. Iud. Ant. c. 1. Plut. in Antonio, sed et inde orta est D. N. IESU CHRISTI flagellatio, a Pilato, Praeside Romano eum iam crucifixuro, non a Iudaeis, ex iure suo, licet Hierosolymis; illata, Matthaei c. 27. v. 26. Marci c. 15. v. 15. Nempe, ut pro damnato habitus flagellabatur, quod plane contra morem Iudaicum, ut videbimus infra, sed Romano satis consonum. Licet enim Pilatus SERVATOREM castigare vellet Lucae c. 23. v. 22. (flagellatione, ut videtur) nec morti tradere, uti ex more Romano Praesidibus licuit: tamen, cum aliter Iudaeis satisfieri nequiret, poenam utramque coniunxit. Fustigationi autem illi subici solebant, idque ex Rescriptis saepe rincipalibus, non omnes, sed liberi homines tantum, qui tenuiores essent, non qui honestiores; extra causam Maiestatis, ut etiam in Basilica, seu iura Caesarea Graecanica receptum est, Tom. 7. l. 60. iti. 51. §. 28. et ibid. Scholia Graec. Sed de Fustigatione infra, in voce Virga plura addentur. Apud Christianos utriusque, tum Fustigationis tum Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquor atroces et homines vilissimos, diu abhinc evanuisse videtur. Vide. Iul. Clarum, Sent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum. Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur Verberum poena, quin caesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad Famam, satis expiâsset, existimationi pristinae restitueretur. Qua de re non dubitabatur inter hospietem Atheniensem, Cliniam Cretensem, et Megillum Laconem,dum Rei publ. suae Magneticae leges condituri erant: Et reperimus, tam civibus, quam peregrinis, ac servis Verbera, velut mulctas alias civiles, saepius ab ipsis fuisse praescripta, Plato, de LL. l. 8. 9. 11. Etiam Lichas, Arcesilai filius, Lacon, ob moris certaminis publici apicem violalatum ὑπο τῶ ῥαβδούχων πλαγὰς ἔλαβεν, a Lictoribus virgis caesus est; Vir, qui gloriosIus illic certaverat, et postea in Legationem a Lacedaemonis ad Argivos fuit electus, apud Thucyd. Histor. l. 5. Memoratque Athenaeus, l. 4. Coquum in Lyceo, quia salsamentum aliud, locô alterius; praeparârat, μαςτιγωθην̑αι. Quinetiam Lachedaemoniis in more erat, semel quotannis, pueros etiam nobiliores, astantibus acriterque hortantibus Parentibus; ad aram Dianae Orthiae flagris totô die caedi: quod pro imagine etiam poenae nonnullis sumptum, eorum scil. qui ex ritu caseum ab ara rapientes deprehensi essent. Vide Xenoph. de Republ. Lacedaem. Plut. in Aristide et Institutis Lacon. Lucianum, de Gymnas. Alios, quos diligenter congessit Nic. Cragius, de Republ. Lacedaemon. l. 3. Tab. 9. Instituto 8. ut et supra aliquid voce Bomonicae. Sed et Muhammedanis, sine servorum et liberorum discrimine aliquo, Verberum disciplina et vetus est et hucusque duravit. Sic Verbera centum omni adulteranti: Octuaginta inebriato, irrogari legas, in Alcorano etDoctr. Mahomedis. p. 191. Rasiidus item avus Abulabbae Almamonis Caliphae 28. puellam, eo quod cantus eius Almamoni displicuerat, quadraginta Verberibus caedi iussit, apud Elmacinum, Histor. Saracenic. l. 2. Etiam apud Sinenses, frequentissimo in usu fertur esle forensis fustigatio, in tribunalibus Mandarinorum, ubi perpetuo adstant lictores fustibus instructi, qui exsequantur ilico sententiam, uti discimus ex Alvaro Semedo Lusitano, Histor. Monarchiae Sinensis: ut de aliarum Gentium moribus nil addam. Transeo ad Hebraeorum Rem publ. optime constitutam, in qua Verbera quoque irrogabantur a Trium viris, ad quos capitales causae, (a Synedriis solum Vigintitrium viralibus et Magno seu Septuagintaunius vitali iudicari solitae) non spectabant. Et quidem, sicut in Iudicium capitale, ita in illud, quô Verberibus crimen luendum erat, nemo deducebatur, nec facinori poena alias debitâ afficiebatur, citra Pramonitionem, quâ innuebant, reum, hôc nomine, in ius vocatum, non condemnandum, nisi de Lege ipsa, in quam peccaverat, ante fuislet praemonitus. Erat autem formula praemonitionis huiusmodi; Dicendum erat facinus patraturo, Abstine, quoniam transgressio est hoc, cuius nomine sententiae Synedrii obnoxius eris capitali, aut Verberum seu flagellationis poenae. Cui si non pareret, poenam sentiebat. Describitur illa diserte Deuter. c. 25. v. 1. Si lis fuerit inter homines, accedent ad Iudicium, et iudicent eos iustifuentque iustum, impium vero condemnent. Et si fuerit filius Verberationis, dejiciat eum Judex, et caedat eum coram se, juxta impietatem ejus, secundum numerum. Quadraginta (plagis) verberet eum et non addat, ne forte, si addiderit verberare eum, ultra verberationem illam magnam, contemptibilis fiat frater tuus in oculis tuis. E qua lege in fligebant Reo Verbera, non solum Synedri Maiores, sed etiam Trium virales, ut dictum, ita tamen ut temporibus recentioribus, non alii Trium viri, quam qui ordinati eslent seu manuum im positione creati, hanc rite poenam irrogarent. Quod hôc modôfiebat: Manibus verberandi columnae hinc inde alligatis, Lictor nudum eum pectore tenus reddebat. Post eum lapis positus erat, cui insistebat mivister, habens in manu sua lorum taurinum, quô caedebat inclinantem eum et in ventre et in tergo, idque semper coram Iudicibus: Quod dum fiebat, Iudicum praecipuus, ut praeco clamabat, Si non observaveris, ut omnia sacias verba Legis huius etc. Omnino mirabiles efficiet Dominus plagas tuas et plagas seminis tui etc. ex Deuteron. c. 28. v. 58. Et addens, Quapropter observabitis verba foederis buius etc. ex c. seq. v. 9. tandem adiciebat, Ipse autem misericors expiabit iniquitatem, em Psalmo 78. v. 38. quae et iterabat, si ante Verberum numerum finiisser. Quod si inter caedendum Reus moreretur, nihili erar. Ne verolegem, de non adiciendis numero quadragenario plagis, forsan transgrederentur, excedi nolebant triginta novem, licet reus, sive robustissimus sive pertinacissimus esset. Unde Iosephus, plagas ex Lege infligendas, vocat μιᾷ λειπουσας τεςςαράκοντα, unâ minus quadraginta, Iud. Ant. l. 4. c. 8. et S. Paulus, a Iudaeis, inquit 2. Corinth. c. 11. v. 24. πεντάκις τεςςαράκοντα παρὰ μίαν ἔλαβον, Quinquies quadraginta unâ minus accepi. Vide quoque Buxtorffium, Epist. Dedicat. ad Abbreviaturas Rabbin. Sed numerus, pro reatus et personae conditione, etiam minor erat, ac pro Synedrii libitu varius: Atque ita ut ex sententia statim exsequenda praestitui solitus excedi non deberet, licet debilitate Rei, inter flagellandum, perspectâ, recte minui posler. At vero, si quis poenam hanc bis simul mereretur, quadraginta interdum excedebant, usque ad numerum aliquem intra 79. aut, prout lubebat, tempora verberationibus singula adsignabant. Quod si autem alligatus se solveret, fugererque, reducendus non erat etc. Sic poenâ affectus, statui priori in integrum restituebatur, nec crimen commissum ei poterat exprobrari: Imo et Pontifex Max. licet a Triumviris, aliisve Synedriis rite verberatus, restituebatur in Majestatem suam; nedum Sacerdotes reliqui. In Consessus tamen seu Synedrii Principe hoc ita temperabatur, ut ille sic verberatus non restitueretur in Praefecturam suam. Crimen, quod Verberum poenam merebatur, violatio erat Praecepti negativi: quae quot modis contigerit, exhibet prolixe Seldenus: ubi, qui negativum aliquod violarent praeceptum, cuius poena Gap desc: Hebrew seu Excisio divinitus exspectanda esset, nec debita ei in Synedrio aliquo poena capitalis haberetur, XXI. qui vero praeter hosce, iuxta Legem, praeceptorum Negativorum violationis nomine, quibus nec excisio nec capitalis poena forensis contineretur, verberandi erant, CLXVIII. recenset, l. 2. de Synedriis Veter. Heber. c. 13. E quibus pater Verberum poenam, apud Hebraeos, nec capitalem, nec ignominiosam fuisse, eique non viliores tantum e Populo, sed et Principes Synedrii M. Pontifices Manimos, Reges ipsos, subiacuisse: Sed et eadem apud reliquos quoque Orientales admodum erat frequens. Aliter autem Occidentaliores saeculorum recentiorum de illa statuerunt, etiam mortem huic, ignominiae causâ, plerumque praeferendo, ut ex parte supra visum. Adde, si lubet, Iustum Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 2. 3. 4. et quia Verber, vel flagellis vel fustibus seu virgis infligebantur, vide quoque in his vocibus, uti de Verberum, in Sacris Gentilium, usu, ubi de Lupercis, nec non, voce Thyrsus: de barbaro vero Moscorum more, ubi, inter maritalis fidei ac amoris pignora, Verbera habent uxores, non aliunde coniugalis benevolentiae certius augurium capientes, vide Barclaii Euphormionem, et plura apudGuagnium, Descr. Moscoviae c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.